Bonum cras,
In xysto I,V°.
Iecurisosculum et Sperandidomus vicerunt.
Donaldus dixit se paratum esse ad Domum Albam relinquendam. Tamen se suffragii exitum in dubium vocare non desiturum.
Angela hiemem durissimam praedixit. Quam quoque finem habituram. "Ex nartis vehendo fit salus nil".
Regiones nartatorias intercludi oportere.
Ante annos CXXI Alfredus Nobelius magnam suae rei familiaris partem dono dat ad praemium Nobelicum condendum.
Ante annos CMXXV papa Urban primam expeditionem sacram proclamat ad Hierosolymas liberandas.
Comicus et cabarettista Bavaricus G. Viridis-silva fit LXIV.
https://www.youtube.com/watch?v=750stZnK-4sAnte annos CXXV scriptor Francogallicus Alexandrus de Manso decessit.
Hoc opus notumst et in pelliculam versumst:
https://de.wikipedia.org/wiki/Die_KameliendameAnte annos LIX medicamentum CONTAGAN e commercio tollitur. Quod multis hominibus perniciei fuit.
Quae res tibi certe notast.
Fac valeas. Gratulor de exitibus recte praedictis. Tamen tuo in loco de Totone ludendo non cogitarem.
